- STRAVA seu STRABA
- STRAVA, seu STRABAapud Iornandem de rebus Geticis c. 49. ubi de Attilae funere, quid sit Luctatio Statii Intepreti, vidimus supra, in voce Straba. At Wormius in Monumentis Danic. l. 1. c. 6. p. 36. ipsum convivium, in honorem defuncti celebratum, hâc voce innui contendit. Nec dissentit Martinus Schodelius Disquisit. de Regno Hungar. c. 181. qui ait Stravam esse vocabulum purum Scythico-Hunnicum, quo Hunii silicernium, quod ingenti comessatione concelebrari consueverit, denotârint. Vide supra quoque in voce Silicernium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.